- QUAESTUS
- QUAESTUScommuniter Questus, sed prius melius, a quaero, terra dicitur priscis, non quae a parentibus accipitur hereditariâ successione, sed quam suô quisque comparat labore et industriâ. Angl. purchace lands, et huius regni Forensibus terra perquisite: Hinc quod plurium labore comparatur, Conquestus et Conquestum dicitur. Ad victoriam dein expugnationemque translata vox, et Conquestor pro victore dici coepit: forre ex eo, quod Guilielmus I. Dux Normanniae, qui Conquestor nuncupatus est, non iure hereditariô successisset in regnum Angliae, sed e legato Eduardi confessoris, i. e. iuxta vetus Gallicum idioma, per Quaestum et Conquestum: postea in perquirendo iure suo, supra malae fidei ipossessorem Haraldum Regem insignem de eodem et Saxonibus victoriam reportâsset, et iam inde non Conquestor solum, sed et Victor Subactorque salutaretur: tum enim intelligi paullatim coepit vox Conquestor pro notiori eius attributo, Victore scil. et Subactore. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.